est in coelo et in terra ordinis. Quum ergo in summum gradum evehimus Dei voluntatem, ut sit omni ratione superior, absit ut eum quidquam nisi summa ratione velle imaginemur; sed simpliciter sentimus, eum iure suo tantum habere potestatis, ut solo eius nutu contento esse nos oporteat.… An mihi portentum hoc unquam venit in mentem, nullam Deo consilii sui rationem constare? Dum ego Deum praesidem totius mundi statuo, qui incomprehensibili et mirifico consilio gubernet modereturque omnia: an illum
Page 24